Diskutim:Dardania/Arkivi perseus.tufts

Nga Wikipedia, enciklopedia e lirë
Shko te: navigacion, kërko

[redakto | redakto tekstin burimor]

[134]  dardanus iliacae primus pater urbis et auctor Dardanus ex Iove et Electra, Atlantis filia, 
genitus de Italia sorte abire conpulsus, agros Troicos petit ibique Dardanum oppidum in regione 
Dardania conlocavit. sane hic reddit quod ait supra 'cognatique patres'. sane sciendum Atlantes 
tres fuisse; unum Maurum, qui est maximus; alterum Italicum, patrem Electrae, unde natus est 
Dardanus; tertium Arcadicum, patrem Maiae, unde natus est Mercurius. sed nunc ex nominum 
similitudine facit errorem et dicit Electram et Maiam filias fuisse Atlantis maximi. 
nec praeter rationem ait et 'maximus' et 'Atlas idem Atlas generat': nam et ipse habuit 
etiam horum nominum filias, id est Electram et Maiam.

[redakto | redakto tekstin burimor]

[156]  dardania derivativum nomen a constitutore. et notandum, regionem pro civitate positam. 
tuaque arma secuti ac si diceret 'tuas partes', vel imperium, ut socer arma Latinus habeto .

[redakto | redakto tekstin burimor]

[pr]  In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, titulus operis, qualitas 
carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio. Vergilii haec 
vita est. patre Vergilio matre Magia fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. 
diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit. 
adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit; nam dictus est Parthenias. 
omni vita probatus uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. primum ab hoc 
distichon factum est in Ballistam latronem

    Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
    nocte die tutum carpe viator iter.

scripsit etiam septem sive octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem Priapeia Catalepton Epigrammata 
Copam Diras. postea ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium 
agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. qui cum non sufficerent, his addidit 
agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium: unde 
ipse in bucolicis Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae (9.28) . amissis ergo agris Romam 
venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. tunc ei proposuit 
Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. item 
proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto Aeneidem 
propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. 
Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua 
demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut hic cursus fuit 
(1.534) , et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic

    Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
    carmen, et egressus silvis vicina coegi
    ut quamvis avido parerent arva colono,
    gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
    arma virumque cano

et in secundo hos versus constat esse detractos

    aut ignibus aegra dedere.
    iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
    servantem et tacitam secreta in sede latentem
    Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
    erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
    illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
    et Danaum poenam et deserti coniugis iras
    praemetuens, Troiae et patriae communis erinys,
    abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
    exarsere ignes animo; subit ira cadentem
    ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
    'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
    aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
    coniugiumque domumque patres natosque videbit,
    Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
    occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
    Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
    non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
    feminea in poena est, habet haec victoria laudem:
    extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
    laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
    †ultricis famam et cineres satiasse meorum.'
    talia iactabam et furiata mente ferebar,
    cum mihi se non ante alias

* * * titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis. sic Iuvenalis vexatus 
totiens rauci Theseide Codri . qualitas carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus, 
ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes. est autem heroicum quod constat ex divinis humanisque 
personis, continens vera cum fictis; nam Aeneam ad Italiam venisse manifestum est, Venerem vero 
locutam cum Iove missumve Mercurium constat esse conpositum. est autem stilus grandiloquus, qui 
constat alto sermone magnisque sententiis. scimus enim tria esse genera dicendi, humile medium 
grandiloquum. intentio Vergilii haec est, Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus; namque 
est filius Atiae, quae nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo Aeneae originem 
ducit, ut confirmat ipse Vergilius a magno demissum nomen Iulo . de numero librorum nulla hic quaestio 
est, licet in aliis inveniatur auctoribus; nam Plautum alii dicunt unam et viginti fabulas scripsisse, 
alii quadraginta, alii centum. ordo quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum 
primum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo Ilium concidit, post erravit Aeneas, 
inde ad Didonis regna pervenit, nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per 
narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, ut per vaticinationem: quod etiam 
Horatius sic praecepit in arte poetica ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et 
praesens in tempus omittat : unde constat perite fecisse Vergilium. sola superest explanatio, quae in 
sequenti expositione probabitur. haec quantum ad Aeneidem pertinet dixisse sufficiat, nam bucolicorum 
et georgicorum alia ratio est. sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita 
veteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta arma virumque cano , Lucanus Bella per 
Emathios (1.1) , Statius Fraternas acies alternaque regna .

[1]  arma multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit, omnes tamen inania sentire manifestum 
est, cum eum constet aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eius vita monstratum est. per 
'arma' autem bellum significat, et est tropus metonymia. nam arma quibus in bello utimur pro bello 
posuit, sicut toga qua in pace utimur pro pace ponitur, ut Cicero cedant arma togae , id est bellum 
paci. alii ideo 'arma' hoc loco proprie dicta accipiunt, primo quod fuerint victricia, secundo quod 
divina, tertio quod prope semper armis virum subiungit, ut arma virumque ferens et arma acri facienda 
viro . arma virumque figura usitata est ut non eo ordine respondeamus quo proposuimus; nam prius de 
erroribus Aeneae dicit, post de bello. hac autem figura etiam in prosa utimur. sic Cicero in Verrinis 
nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, 
aluit, armavit . non nulli autem hyperbaton putant, ut sit sensus talis 'arma virumque cano, genus unde 
Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae', mox illa revoces 'Troiae qui primus ab oris'; sic 
enim causa operis declaratur, cur cogentibus fatis in Latium venerit. et est poeticum principium 
professivum 'arma virumque cano', invocativum 'Musa mihi causas memora', narrativum 'urbs antiqua fuit'. 
et professivum quattuor modis sumpsit: a duce 'arma virumque cano', ab itinere 'Troiae qui primus 
ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis successu 'genus unde Latinum'. virum quem 
non dicit, sed circumstantiis ostendit Aeneam. et bene addidit post 'arma' 'virum', quia arma possunt 
et aliarum artium instrumenta dici, ut Cerealiaque arma . cano polysemus sermo est. tria enim 
significat: aliquando laudo, ut regemque canebant ; aliquando divino, ut ipsa canas oro ; aliquando 
canto, ut in hoc loco. nam proprie canto significat, quia cantanda sunt carmina. Troiae Troia regio 
est Asiae, Ilium civitas Troiae; plerumque tamen usurpant poetae et pro civitate vel regionem vel 
provinciam ponunt, ut Iuvenalis et flammis Asiam ferroque cadentem . Probus ait Troiam Graios et 
Aiax non debere per unam i scribi. qui primus quaerunt multi, cur Aeneam primum ad Italiam venisse 
dixerit, cum paulo post dicat Antenorem ante adventum Aeneae fundasse civitatem. constat quidem, 
sed habita temporum ratione peritissime Vergilius dixit. namque illo tempore, quo Aeneas ad Italiam 
venit, finis erat Italiae usque ad Rubiconem fluvium: cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus limes 
ab Ausoniis disterminat arva colonis. unde apparet Antenorem non ad Italiam venisse, sed ad Galliam 
cisalpinam, in qua Venetia est. postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit 
errorem. plerique tamen quaestionem hanc volunt ex sequentibus solvi, ut videatur ob hoc addidisse 
Vergilius 'ad Lavina litora', ne significaret Antenorem. melior tamen est superior expositio. primus 
[ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus 
percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit . vel laudative 'primus', ut primam qui legibus 
urbem fundabit, Curibus parvis . ab oris speciem pro genere; nam oras terras generaliter debemus 
accipere. sane praepositionem mutavit, nam 'ex oris' melius potuit dicere.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Nox erat, et terris animalia somnus habebat:
effigies sacrae divom Phrygiique Penates,
quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
150
extuleram, visi ante oculos adstare iacentis
in somnis, multo manifesti lumine, qua se
plena per insertas fundebat luna fenestras;
tum sic adfari et curas his demere dictis:
“Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
155
hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor+,
idem venturos tollemus in astra nepotes,
imperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis
160
magna para, longumque fugae ne linque laborem.
Mutandae sedes: non haec tibi litora suasit
Delius, aut Cretae iussit considere Apollo.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
165
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem:
hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti
170
haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat
Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.”
Talibus attonitus visis et voce deorum--
nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus
velatasque comas praesentiaque ora videbar;
175
tum gelidus toto manabat corpore sudor+
corripio e stratis corpus, tendoque supinas
ad caelum cum voce manus, et munera libo
intemerata focis. Perfecto laetus honore
Anchisen facio certum, remque ordine pando.
180
Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes,
seque novo veterum deceptum errore locorum.
Tum memorat: “Nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
Nunc repeto haec generi portendere debita nostro,
185
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.
Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
crederet, aut quem tum vates Cassandra moveret?
Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.”
Sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.
190
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis
vela damus, vastumque+ cava+ trabe+ currimus+ aequor.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. John Dryden, in English; ed. Theodore C. Williams, in English
Nox erat, et terris animalia somnus habebat:
effigies sacrae divom Phrygiique Penates,
quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
150
extuleram, visi ante oculos adstare iacentis
in somnis, multo manifesti lumine, qua se
plena per insertas fundebat luna fenestras;
tum sic adfari et curas his demere dictis:
“Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
155
hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor+,
idem venturos tollemus in astra nepotes,
imperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis
160
magna para, longumque fugae ne linque laborem.
Mutandae sedes: non haec tibi litora suasit
Delius, aut Cretae iussit considere Apollo.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
165
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem:
hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti
170
haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat
Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.”
Talibus attonitus visis et voce deorum--
nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus
velatasque comas praesentiaque ora videbar;
175
tum gelidus toto manabat corpore sudor+
corripio e stratis corpus, tendoque supinas
ad caelum cum voce manus, et munera libo
intemerata focis. Perfecto laetus honore
Anchisen facio certum, remque ordine pando.
180
Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes,
seque novo veterum deceptum errore locorum.
Tum memorat: “Nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
Nunc repeto haec generi portendere debita nostro,
185
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.
Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
crederet, aut quem tum vates Cassandra moveret?
Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.”
Sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.
190
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis
vela damus, vastumque+ cava+ trabe+ currimus+ aequor.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. John Dryden, in English; ed. Theodore C. Williams, in English
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
incipit, et dono divom gratissima serpit.
270
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector
visus adesse mihi+, largosque effundere fletus,
raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
pulvere, perque pedes traiectus lora+ tumentis.
Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
275
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,
squalentem barbam et concretos sanguine crinis
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
280
Compellare virum et maestas expromere voces:
“O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris
exspectate venis? Ut te post multa tuorum
funera, post varios hominumque urbisque labores
285
defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos
foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?”
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
“Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
290
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia+.
Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia penatis:
hos cape fatorum comites, his moenia quaere
295
magna, pererrato statues quae denique ponto.”
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

[redakto | redakto tekstin burimor]

[349]  lumina ducum id est proceres, ut o lux Dardaniae .

[redakto | redakto tekstin burimor]

[287]  dardanus pro 'Dardanius populus'. et posuit principale pro derivativo: sic Homerus 
ton d' ektane Dardanos anêr lugeret morem lugendi quidam dicunt Aegyptios invenisse: eos 
enim primos Liberum, quem Osirim appellant, a fratre Typhone per insidias interemptum atra 
veste luxisse: inde ceteris gentibus traditum ut post interitum proximorum suorum veste mutata 
lugerent, ita tamen, ut intra annum finiretur luctus.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. Sir Richard Francis Burton, in English; ed. Leonard C. Smithers, in English
...

testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
quae passim rapido*++ diffunditur* Hellesponto++,
cuius iter caesis* angustans* corporum* acervis*
alta+ tepefaciet permixta fiumina caede.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

denique testis erit morti quoque reddita praeda*
cum teres* excelso coacervatum aggere bustum*
excipiet niveos percussae virginis artus.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nam simul ac fessis+ dederit+ fors copiam*+ Achivis
urbis Dardaniae+ Neptunia*+ solvere+ vincla*+,
alta Polyxenia+ madefient+ caede sepulcra+,
quae, velut ancipiti* succumbens victima ferro,
proiciet truncum* submisso poplite* corpus.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi*++ coniungite amores.
accipiat coniunx felici foedere divam,
dedatur cupido iam dudum* nupta marito.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illam nutrix* orienti luce* revisens*
hesterno collum poterit circumdare filo
(currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
anxia nec mater discordis maesta puellae
secubitu caros mittet sperare nepotes.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”

...

komente [10]

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. John Dryden, in English; ed. Theodore C. Williams, in English
Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
“Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;
635
dic corpus properet fluviali spargere lympha,
et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus, finemque imponere curis,
640
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.”
Sic ait: illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas, et pallida morte futura,
645
interiora domus inrumpit limina, et altos
conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
650
incubuitque toro, dixitque novissima verba:
“Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
655
Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
felix++, heu nimium+ felix, si litora+ tantum+
numquam Dardaniae+ tetigissent+ nostra+ carinae+!”

komente [12]

[redakto | redakto tekstin burimor]

[788]  cavsas tanti sciat illa furoris bene supprimit: contra ipsam 
enim sunt quae Iuno in decimo exsequitur, ut 'me duce Dardanius Spartam 
expugnavit adulter'.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. John Dryden, in English; ed. Theodore C. Williams, in English
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
310
Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis
Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
occiso Therone, virum qui maximus ultro
Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
315
Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta
et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri
quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum
immanemque Gyan, sternentis agmina clava,
deiecit Leto: nihil illos Herculis arma
320
nec validae iuvere manus genitorque Melampus,
Alcidae comes usque gravis dum terra labores
praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
325
dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
Dardania stratus dextra, securus amorum,
qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
progenies, septem numero, septenaque tela
330
coniciunt; partim galea clipeoque resultant
inrita, deflexit partim stringentia corpus
alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:
“Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra
torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
335
Iliacis campis.” Tum magnam corripit hastam
et iacit: illa volans clipei transverberat aera
Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
sustentat dextra: traiecto missa lacerto
340
protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,
dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
Aenean petiit; sed non et figere contra
est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.

[redakto | redakto tekstin burimor]

[167]  propriae sedes perpetuae, quia infirmas et in Creta et in Thracia condidit. 
hinc dardanus ortus iasivsque pater Dardanus et Iasius fratres fuerunt Iovis et Electrae 
filii: sed Dardanus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine et mons 
et oppidum nomen accepit. postea Iasium dicitur Dardanus occidisse. hi tamen fratres 
cum ex Etruria proposuissent sedes exteras petere, profecti. et Dardanus quidem contracta 
in Troia iuventute Dardaniam urbem condidit, a qua Troianorum origo crevit. Iasius autem 
Samothraciam cepit et ibi liberum locum imperio tenuit. alii dicunt utrumque ex Corytho, 
Iovis filio, procreatos et sicut dictum est relicta Italia profectos. sed Iasium Samothraciam 
imperio tenuisse, Dardanum vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, 
Scamandri filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in 
matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troianam regionem ab suo nomine 
appellasse. Graeci et Varro humanarum rerum Dardanum non ex Italia, sed de Arcadia, urbe 
Pheneo, oriundum dicunt; alii Cretensem; alii circa Troiam et Idam natum. sane per patris 
appellationem cognationem .

[redakto | redakto tekstin burimor]

[662]  dardanus pro Dardanius: Plautus natus Argis ex Argo patre (Am. 98) : vel 
quod ipse Aeneas ante Dardanus dictus est. et nostrae secum ferat omina mortis 
ut Aeneas quoque per vim maturius obeat. et bene infausta omnia inprecatur ei, 
quia ad novi regni auspicia properat.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. John Dryden, in English; ed. Theodore C. Williams, in English
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,
et laetum Aenean classemque ex aethere longe
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
290
moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,
deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:
“Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
fata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis,
295
num capti potuere capi, num incensa cremavit
Troia viros ? Medias acies mediosque per ignis
invenere viam. At, credo, mea numina tandem
fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
Quin etiam patria excussos infesta per undas
300
ausa sequi et profugis toto me opponere ponto !
Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,
securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
305
immanem Lapithum valuit, concessit in iras
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
310
vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt
magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
315
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
at licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coeant mercede suorum:
sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
320
Cisseis praegnans ignis enixa iugalis
quin idem Veneri partus suus et Paris alter
funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.”

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. Christopher Smart, in English
Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,
Ad regem cum Dardaniae perductus foret,
Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
Honori et meritis dedicans illum tuis.

[redakto | redakto tekstin burimor]

et paulo post 'Mycenis', cum Spartana fuerit, quae civitas est in Laconica; nam legimus me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: in English
    
Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus,
300
    Neve sui furtis hospitis obstet, abest.
Non habuit tempus, quo Cresia regna videret,
    Aptius -- o mira calliditate virum!
'Res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,
    'Curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'
305
Neclegis absentis, testor, mandata mariti!
    Cura tibi non est hospitis ulla tui.
Huncine tu speras, hominem sine pectore, dotes
    Posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
Falleris -- ignorat; nec, si bona magna putaret,
310
    Quae tenet, externo crederet illa viro.
Ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,
    Cogimur ipsius commoditate frui --
Aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
    Si tam securum tempus abibit iners.
315
Paene suis ad te manibus deducit amantem;
    Utere mandantis simplicitate viri!
Sola iaces viduo tam longa nocte cubili;
    In viduo iaceo solus et ipse toro.
Te mihi meque tibi communia gaudia iungant;
320
    Candidior medio nox erit illa die.
Tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque
    Adstringam verbis in sacra vestra meis;
Tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
    Efficiam praesens, ut mea regna petas.
325
Si pudet et metuis ne me videare secuta,
    Ipse reus sine te criminis huius ero;
Nam sequar Aegidae factum* fratrumque tuorum.
    Exemplo tangi non propiore potes.
Te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi*;
330
    Quartus in exemplis adnumerabor ego.
Troica classis adest armis instructa virisque;
    Iam facient celeres remus et aura vias.
Ibis Dardanias ingens regina per urbes,
    Teque novam credet vulgus adesse deam,
335
Quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
    Caesaque sanguineam victima planget humum.
Dona pater fratresque et cum genetrice sorores
    Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
Ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.
340
    Plura feres, quam quae littera nostra refert.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: ed. John Dryden,[22] in English; ed. Theodore C. Williams,[23] in English
Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
longaevosque senes ac fessas aequore matres,
et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
urbem appellabunt permisso nomine Acestam.

[redakto | redakto tekstin burimor]

Other versions: in English [25]
Tu mihi, quod matri pater est; quas egerat olim
Dardanius partis advena, Pyrrhus agit.

[redakto | redakto tekstin burimor]